HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT II: De servitute filiorum Israel

#Exod. I#Psal. LXXX

Surrexit igitur rex novus in Aegypto longo tempore post mortem Joseph. Ab illo enim sub quo fuit Joseph, qui proprio nomine dictus est Nephres, octavus regnavit Ammonaphis, sub quo natus est Moyses. Regno autem translato ad aliam domum, rex ille ab hoc quasi novus, ignoravit beneficia Joseph, quae contulerat Aegypto, et odiebat Israel maxime, ut ait Josephus, quia inviderunt eis Aegyptii propter virtutem ingenii, et laboris industriam, et affluentiam opum et sobolis nobilitatem. Et ait rex ad populum suum: Populus Israel fere fortior est nobis; sapienter opprimamus eum, ne multiplicatus, vel ipse contra nos insurgat, vel addatur hostibus nostris, et egrediatur liber. Imposuit ergo eis graves angarias operum, quibus fracti non vacarent amplexibus, et magistros operum praefecit eis Hebraeos, sed magistris operum praefecit Aegyptios, ut durius affligerent eos. Coxerunt ergo lateres ex quibus aedificaverunt regi civitates tabernaculorum, Phithon et Ramessen. Civitates quidem prius erant, sed non erant tabernaculorum, erantque in finibus Aegypti, et ideo muravit eas Pharao, ut ibi poneret armatos, quasi in tabernaculis semper excubantes, ne quis posset ingredi, vel egredi sine regis nutu: vel tabernaculorum, id est pauperum prius, et opero illorum illas ditavit; vel, ut alia littera habet, positionum, ubi scilicet fiscus reponeretur. Aliud etiam opus, non tam grave quam servile, imposuit eis, ut lutum platearum et sordes vicorum cophinis exportarent, de quo legitur: Manus ejus in cophino servierunt. Tertium etiam addidit opus, secundum Josephum, ut fluvium per multas derivationes dividerent, et circumdarent civitates fossatis, ne eas inundare fluvius valeret, et jam quadringentos annos in his miseriis expenderunt, id est compleverunt. Quanto magis autem opprimebantur, tanto magis Deo auctore multiplicabantur.